Dorestad

onthuld
Schriftelijke bronnen
Startpagina

Op deze pagina zijn relevante passages uit schriftelijke
bronnen, zoals kronieken en oorkonden, over Dorestad
te vinden.

Itinerarium Antonini

Reisgids, of afstandenlijst van Antoninus


Romeinse reisgids uit het einde van de derde eeuw, bijgewerkt tot het einde van de vierde eeuw.

tekst:
Albanianis m.p. X Traiecto m.p. XVII Mannaricio m.p. XV Carvone m.p. XXII

Literatuur: Byvanck, A.W. (ed.), Excerpta Romana, de bronnen der Romeinsche geschiedenis van Nederland 1 ('s-Gravenhage 1931), 536.

Auteur: onbekend
Peutinger kaart

Kopie uit de 13de eeuw van een schematische reiskaart uit de Romeinse periode. De oorspronkelijke kaart is tot omstreeks 400 bijgewerkt.

tekst:
[…] Lauri XII (XXII?) Fletione XVI Levefano VIII Carvone XIII Castra Herculis VIII Noviomagi

Literatuur: Byvanck, A.W. (ed.), Excerpta Romana, de bronnen der Romeinsche geschiedenis van Nederland 1 ('s-Gravenhage 1931), 543.

Auteur: onbekend
Cosmographia

Wereldbeschrijving, vermoedelijk in de achtste eeuw ontstaan, maar overgenomen van voornamelijk bronnen uit de zesde eeuw en vroeger. Overgeleverd als kopie uit de 13de eeuw (Bibl. Vaticana).

tekst:
(I) Secunda ut hora noctis ex parte ipsa Germania vel Frixonum Dorostates (Derostates) est patria, cuius post terga infra Oceanum insulae inveniuntur.

(IV) […] id est iuxta fluvium Renum civitatem quae dicitur […] Beurtina, Troia, Noita, Coadulfaveris, Evitano, Fictione, Matellionem.
[…] Ingreditur vero ipse Renus in mare Oceanum sub Dorostate (Dorsastate) Frigonum patria.

Literatuur: Byvanck, A.W. (ed.), Excerpta Romana, de bronnen der Romeinsche geschiedenis van Nederland 1 ('s-Gravenhage 1931), 578, 580.

Auteur: 'Ravennas Geographus', Een onbekende auteur uit Ravenna.
Voortzetting van de
kroniek van Fredegarius

tekst:
Pippinus contra Radbodem ducem gentilem Frigionum gentis adversus alterutrum bellum intulerunt castro Duristate, illinc belligerantes invicem. Pippinus victor extitit; fugatoque Radbode duce cum Frigiones qui evaserant, idem Pippinus cum multa spolia et praeda reversus est.

Literatuur: Krusch, B. (ed.), 'Fredegarii et aliorum Chronic. Vitae Sanctorum', Monumenta Germaniae Historica, Scriptores rerum Merovingicarum 2 (Hannover 1888), 1-193, speciaal 172.

Auteur: onbekend
(geschreven 8ste eeuw)
Jaarboeken van Metz, anno 692

tekst:
Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi 692. Pippinus exercitum universalem Francorum adunare praecepit. Tractatisque de utilitate imperii consiliis, occurrit Ratbodi, Frisionum ducis, obviare superbiae, qui tantae stultitiae involutus calgine fuit, ut [ contra] Pippino invicto principi aciem parare praesumserit. In qua victus atque fugatus, magnam partem exercitus sui perdidit. Seraque tandem poeni tentia ductus, legatos ad Pippinum dirigens, pacem postulat, seque cum his quos regebat suae ditioni subdidit, obsidibusque datis Pippini tributarius efficitur.

Literatuur: Pertz, G.H. (ed.), 'Annales Mettenses', Monumenta Germaniae historica, Scriptores I (Hannover 1826), 314-336, speciaal 320;

Auteur: onbekend
(mogelijk geschreven in de abdij van Chelles aan het begin van de 9e eeuw)
Jaarboeken van Metz, anno 697

tekst:
Anno ab incarnatione Domini 697. Pippinus princeps duxit exercitum contra Frisiones et Radbodem, ducem ipsorum, immitem atque paganum, qui verba principis Pippini saepe contempserat, et fines principatus eius crebris inruptionibus vexabat. Adunato igitur exercitu, iuxta castrum quod dicitur Dorestadum, castra metatus est. Cui occurrit cum valida manu, et pugna commissa est, ubi Frisiones superba manu Radbodi in aciem properantes, magna clade percussi sunt, fugatoque duce eorum Radbod, Pippinus victor extitit. Captis itaque innumerabilibus spoliis, victor ad propria reversus est. Hinc annis singulis circumsitas gentes cum exercitu Pippinus fortiter proterit, et suae ditioni subegit.

Literatuur: Pertz, G.H. (ed.), 'Annales Mettenses', Monumenta Germaniae historica, Scriptores I (Hannover 1826), 314-336, speciaal 321;

Auteur: onbekend
(mogelijk geschreven in de abdij van Chelles aan het begin van de 9e eeuw)
Eerdere jaarboeken van Metz, anno 697

tekst:
Anno ab incarnatione Domini 697. Pippinus princeps duxit exercitum contra Frisiones et Radbodem, ducem ipsorum immitem atque paganum, qui verba principis Pippini sepe contempserat et fines principatus eius crebris irruptionibus m vexabat. Adunato igitur exercitu iuxta castrum quod dicitur Durestadum castra metatus est. Cui occurrit cum valida et superba manu Radbod, aciemque invicem construentes, valida pugna commissa est, ubi Frisiones magna clade percussi sunt. Fugatoque duce eorum Radbod, Pippinus victor exstitit. Captis itaque innumerabilibus spoliis victor ad propria reversus est.

Literatuur: Simson, B. von (ed.), 'Annales Mettenses priores', Scriptores rerum Germanicarum in usum scholarum ex Monumentis Germaniae historicis separatim editi (Hannover/Leipzig 1905), speciaal 17.

Auteur: onbekend
(mogelijk geschreven in de abdij van Chelles aan het begin van de 9e eeuw)
Het leven van de Frankische koning Dagobert III

tekst:
(10). Post hec fines Fresianorum cum duce Karolo penetravit, devectus navigio, sicut illum est deprecatus venerabilis pontifex Willibrordus. Perveniens ergo in locum qui dicitur Doristacus, offitiosissime a sancto Willibrordo est susceptus. Cumque ad prandium resedisset, audivit multos, qui erant in carcere clausi, regis clementiam implorantes. Misertus autem illorum clementissimus rex, misit carcerario baculum suum, quem manu gestabat, mandans illi, ut pro signo illum reciperet ac in ergastulo retentos relaxaret. At minister carceris procaciter respondens, dixit, se hoc minime facturum. Beatus vero Bonefacius regis archicapellanus, qui legatione domini sui functus est ad carcerarium, confisus in Domino, percussit baculo regis hostia carceris, quae statim corruerunt, et catenae confractae sunt, quibus ligati erant, qui tenebantur intus. Certissimum ergo credendum est, quia tunc virtus angelica affuit Bonefacio, eo quod obedivit regi Dagoberto, quae beatum Petrum apostolum de Herodis maligni pervasoris liberavit ergastulo. His ita peractis, perrexit Fresiam cum magno Francorum exercitu. Ibi tam diu commoratus est, quousque idola cuncta destrueret populumque ad aeternam vitam predestinatum ad veri Dei converteret cultum. Principem itaque illorum Ratbodum in incredulitate perdurantem extra fines Fresianorum expulit in Danemarcam.

Literatuur: Krusch, B. (ed.), 'Vita Dagoberti III regis Francorum', Monumenta Germaniae Historica, Scriptores rerum Merovingicarum 2 (Hannover 1888), 509-524, speciaal 517.

Auteur: onbekend
(geschreven eind 10de eeuw)
Ex libris in Livius-codex

Aantekening in een codex uit de 5de eeuw met handschrift uit de (late?) 8ste eeuw
(Wenen, Österreichische National-bibliothek in Wenen, Cod. Vind. Lat. 15, f. 193V)

tekst:
[I]st[e co]dex [est Th]uitberti e[piscop]i de Dorostat

Literatuur: Wessely, C. (ed.), Livius Codex Vindobonensis Lat. 15: phototypice (Leiden 1907), speciaal fol. 193.

Auteur: bisschop Theodardus (D.P. Blok 1974) of priester Thiatbraht (J.M. van Winter 1996)

gedeelte van het blad uit de
codex met de aantekening

Het leven van Bonifatius

tekst:
Hic etiam dum, spiritali confortatus armatura et seculari sublimatus sumptura, utriusque vitae stipendiis minime careret, adhibitis secum duobus aut tribus fratribus, quorum corporali spiritalique indigebat sustentaculo, profectus est, ac sic, inmensis peragratis terrae partibus, prospero obans fratrum comitatu, pervenit ad locum, ubi erat forum rerum venalium et usque hodie antiquo Anglorum Saxonumque vocabulo appellatur Lundenwich. Ac non multo transacto postliminio nautarum, naviter novus quidem epipata, consentienti nauclerio, adgressus est navem, nauloque inpenso, prospero ventorum flatu pervenit ad Dorstet (Torstet; Torstat), ibique aliquandiu commoratus, debitum domino Deo exsolvit die noctuque praeconium. Sed quoniam, gravi ingruente paganorum impetu, hostilis exorta dissensio inter Carlum principem gloriosumque ducem Franchorum et Redbodum regem Fresonum populos ex utraque parte pertubabat maximaque iam pars ecclesiarum Christi, quae Franchorum prius in Fresia subiectae erant imperio, Redbodi incumbente persecutione ac servorum Dei facta expulsione, vastata erat ac destructa fanis lugubriter renova, tum vir Dei, perspecta perversitatis nequitia, pervenit ad Trecht, ibique aliquantis exspectatis diebus, advenientem regem Raedbodum adlocutus est, et multis illarum circumvallatis ac conspectis terrarum partibus, utrum sibi in futurum praedicationis uspiam patesceret locus, perquireret, proponensque animo, ut, si quanam in parte huius populi euangeli umquam aditus claresceret, verbi quidem Dei semina ministraret. Quod etiam, multis transactis annorum curriculis, gloriosa matryrii testificatio conprobavit.

Literatuur: Levison, W. (ed.), 'Vita Bonifatii auctore Willibaldo', Vitae Sancti Bonifatii Archiepiscopi Moguntini, Scriptores rerum Germanicarum un usum scholarum ex Monumentis Germaniae Historicis separatim editi (Hannover/Leipzig 1905), 1-58, speciaal 16-17.

Auteur: Willibald
(geschreven derde kwart
8ste eeuw)
Het leven van Bonifatius

tekst:
Sicque utriusque hominis supplemento suffultus, prospero cursu profectus est pervenit que ad locum, qui antiquo Anglorum et Saxonum vocabulo appellatur Lundenwic ac, non multo transacto postliminio, transiit ad Dorested, ibique aliquandiu commoratus debitas Deo persolvit die noctuque laudes.

Literatuur: Levison, W. (ed.), 'Vitae Bonifatii auctore Otloho libri duo', Vitae Sancti Bonifatii Archiepiscopi Moguntini, Scriptores rerum Germanicarum un usum scholarum ex Monumentis Germaniae Historicis separatim editi (Hannover/Leipzig 1905), 111-217, speciaal 121.

Auteur: Otlohus
Het leven van Gregorius

tekst:
Beatus Gregorius Traiectum antiquam civitatem et vicum famosum Dorstad (Dorstadum; Dorstat) cum illa irradiavit parte Fresoniae, quae tunc temporis christianitatis nomine censebatur, id est usque in ripam occidentalem fluminis qui dicitur Lagbeki, ubi confinium erat christianorum Fresonum et paganorum cunctis diebus Pippini regis.

Literatuur: Holder Egger, O. (ed.), Vita Gregorii abbatis Traiectensis auctore Liudgero, Monumenta Germaniae historica, Scriptores 15-1 (Hannover 1887), 63-79, speciaal 71.

Auteur: Liudger
(geschreven eind 8ste eeuw)
Oorkonde van Karel de Grote uit 775
(onecht)

tekst:
... homines ejusdem Strazburgensis ecclesiae negotiandi gratia duxerint ubicumque accessum habuerint, per civitates vel vicos, castella aut trajectus vel portus, excepto Quentouuico, Dorestato atque Sclusas, nullum telonium ...

Literatuur: Muller Fz., S. & Bouman, A.C., (eds.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 I (Utrecht 1920), no. 47.

in dec 775 in Sélestat bekrachtigd
Oorkonde van Karel de Grote uit 777

tekst:
[…] donamus ad basilicam sancti Martini, que est constructa Traiecto Veteri subtus Dorestato (in het Liber Donationum als Dorestado) […]
Similiter donamus ad ecclesiam sancti Martini, que est super Dorestad constructa et appellatur Vpkirika (in het Liber Donationum als Ubkirica), de omnique parte centum perticas de terra, ut omni tempore predicta basilica spacium terre centum perticas habere debeat, et cum ripaticum illum super Lokkia, et insulam illam prope ipsam aecclesiam ad partem orientalem inter Hrenum (in het Liber Donationum als Renum) et Lokkiam.

Literatuur: Mühlbacher, E. (ed.), Die Urkunden der Karolinger, Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Monumenta Germaniae Historica (Berlijn 1956), no. 117.
Muller Fz., S. & Bouman, A.C., (eds.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 I (Utrecht 1920), no. 48.

op 8 juni 777 in Nijmegen bekrachtigd
Oorkonde van Karel de Grote uit 779

tekst:
Propterea per presentem praeceptum decernimus, quod perpetualiter mansurum esse iubemus, ut per ullos portos neque per civitates tam in Rodomo quam et in Uuicus neque in Ambianis neque in Treiecto neque in Dorstade [Drostade] neque per omnes portos ad sancta Mascentia neque aliubi neque in Parisiago neque in Ambianis neque in Burgundia in pago Trigasino neque in Senonico per omnes [civitates] similiter ...

Literatuur: Mühlbacher, E. (ed.), Die Urkunden der Karolinger, Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Monumenta Germaniae Historica (Berlijn 1956), no. 122.
Muller Fz., S. & Bouman, A.C., (eds.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 I (Utrecht 1920), no. 50.

op 27 maart 779 in Herstal bekrachtigd
Vers van Alcuin

tekst:
In Traiect mel compultimque buturque ministrat
Utpote non oleum nec vinum Fresia fundit.
Hinc tua vela leva, fugiens Dorstada relinque
Non tibi forte niger Hrotberct parat hospita tecta,
Nec amat ecce tuum carmen mercator avarus.
Sed diverte mei vatis tu litora Ione
Est nam certa quies fessis venientibus illuc,
Hic holus hospitibus, piscis hic, panis abundat.

Literatuur: Dümmler, E. (ed.), 'Alcuini Carmina', Monumenta Germaniae Historica, Poetae Latini aevi Carolini I (Hannover 1881), 221.

auteur: Alcuin van York, hoffunctionaris van
Karel de Grote
(geschreven ca. 780)

blad uit de Codex Parisiensis, de passage over Dorestad is groen gemarkeerd

Oorkonde van Lodewijk de Vrome uit 815

tekst:
… et ut homines ejusdem ecclesie sub mundeburdo et tuitione ipsius aecclesie existerent, necnon et in ripis in Dorestado; ut nec bannum nec fredum aut conjectum, que ab ipsis giscot vocatur, contingere aut exactare presumeret, et quisquis ex negotiatoribus in eorum ripas intrare voluissent, nullam contentionem ex hoc eis fecisset, nec mansiones in eorum domibus sine permissu eorum accipere auderent, nec eorum res dum advixerint auferre aut post mortem eorum contingere, nec ullo modo eis in aliqua re calumpniam generare quis presumeret, qui in illa decima parte vel sub mundeburdo aecclesie sancti Martini consistunt; videlicet ut sicut illi de illis novem partibus aliquid accipere aut usurpare nec velint nec possunt, ita et procuratores reipublice de eadem decima parte accipere aut usurpare ad fiscum non presumant, qualiter presul ipsius aecclesie, cum omni clero secure atque quiete residens, liberius atque quietius eidem clero et populo sibi subjecto alimoniam ministrare et luminaria in eadem sede concinnare atque gentiles, qui ad christianitatem convertuntur, alere et docere possit. Ob firmitatem tamen rei postulavit nobis predictus episcopus, ut, paternum seu predecessorum nostrorum regum morem sequentes, huiuscemodi nostre autoritatis preceptum ob amorem Dei et reverentiam sancti Martini circa ipsam ecclesiam fieri censeremus. Cuius peticioni libenti animo aurem accommodare placuit et per hanc nostram auctoritatem confirmare, ut omnem decimam, tam de mancipiis quamque de terris aut de teloneo aut de negotio vel undecumque ad partem regiam jus fisci censum exigere debet, vel de omnia, que suprascripta sunt, quis contingere aut injustam interpellationem facere presumat, …

Literatuur: Muller Fz., S. & Bouman, A.C., (eds.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 I (Utrecht 1920), no. 56.

op 18 maart 815 in Aken bekrachtigd
Het leven van Anskar
hoofdstuk 7
826

tekst:
Cum gravi itaque difficultate hanc suscipientes peregrinationem, pervenerunt Coloniam. Ubi tunc temporis venerandus antistes Hadebaldus, compatiens eorum necessitati, dedit eis navem optimam, ubi sua reponerent; in qua erant duae mansiunculae satis oportune praeparatae. Hanc itaque praedictus Herioldus conspiciens, elegit ipse in eadem navi cum illis manere, ut ipse una et illi altera potirentur mansiuncula; sicque inter eos familiaritas coepit et benivolentia crescere; sui quoque exhinc servitium eis diligentius impendebant. Inde egressi, per Dorstatum [Dostatum; Dorstratum; Dorstadum] et vicinia Fresonum transeuntes, ad confinia pervenerunt Danorum.

Literatuur: Waitz, G. (ed.), Vita Anskarii auctore Rimberto Anhang: Vita Rimberti. Scriptores rerum Germanicarum in usum scholarum separatim editi 55 (Hannover 1884), speciaal 29.

geschreven door Rimbert, aartsbisschop van Hamburg-Bremen, kort na 865
Decreet betreffende de handel van Lodewijk de Vrome uit 828

tekst:
Proinde autem per praesentem ordinationem nostram decernimus atque iubemus, ut neque vos neque iuniores seu successores vestri aut missi nostri discurrentes memoratos fideles nostros illos de nullis quibuslibet illicitis occasionibus inquietare aut calumniam generare vel de rebus illorum contra iustitiam aliquid abstrahere aut minuere neque naves eorum quasi pro nostro servitio tollere neque scaram facere neque heribannum aut aliter bannos ab eis requirere vel exactare praesumatis; sed liceat eis, secut Iudeis, partibus palatii nostri fideliter deservire, et [si] vehicula infra regna, Christo propitio, nostra pro nostris suorumque utilitatibus negotiandi gratia augere voluerint, licentiam habeant, nullamque detentionem neque ad clusas neque in nullo loco eis faciatis aut facientibus consentiatis; teloneum [vero], excepto ad opus nostrum inter Quentovico et Dorestado vel ad Clusas, ubi ad opus nostrum decima exigitur, aliubi eis ne requiratur.

Literatuur: Zeumer, K. (ed.), 'Formulae Merowingici et Karolini aevi', Monumenta Germaniae Historica, Legum 5, (Hannover 1886), 315.

toewijzing van bescherming
en privileges aan koninklijke beambten en kooplieden
Oorkonde van Lodewijk de Vrome uit 831

tekst:
Notum igitur esse volumus omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Bernaldus Strazburgensis episcopus adiens serenitatem culminis nostri obtulit obtutibus nostris quandam plurimas praeceptionis auctoritatem domni et genitoris nostri Karoli praestantissimi augusti in qua continebatur, quod idem domnus et genitor noster Karolus pro emolumento animae suarae eidem Strazburgensi ecclesiae concessissent, ut ubicunque per civitates vel vicos, castella aut trejectus vel portus, excepto Quentouuico, Dorestato atque Clusas, homines memorate ecclesiae navigio aut terreno, id est cum carris et saumariis, negotiandi gratia irent et redirent, nullum telonium quisquam reipublicae administrator ab eis exigeret.

Literatuur: Muller Fz., S. & Bouman, A.C., (eds.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 I (Utrecht 1920), no. 61.

op 6 juni 831 in Ingelheim bekrachtigd
Jaarboeken van Sint-Bertijns, anno 834

tekst:
Interim etiam classis de Danis veniens in Frisiam, aliquam partem ex illa devastavit. Et inde per Vetus-Treiectum ad emporium quod vocatur Dorestadus venientes, omnia diripuerunt. Homines autem quosdam occiderunt, quosdam captivatos abduxerunt partemque eius igni cremaverunt.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte II, (Darmstadt 1958), 11-287, speciaal 24.

geschreven door:
Prudentius van Troyes (?)
Jaarboeken van Xanten, anno 834

tekst:
Interea, dum haec agerentur, inruerunt pagani in vicum nominatissimum Dorestatum eumque inmani crudelitate vastaverunt; et eo tempore regnum Francorum infra semetipsum valde desolatum est, et infelicitas hominum multipliciter cotidie augebatur.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte II, (Darmstadt 1958), 340-371, speciaal 342.

waarschijnlijk geschreven
door Gerward
Jaarboeken van Sint-Bertijns, anno 835

tekst:
Verum dum in eodem placito moratur, Nordmanni secunda in(r?)ruptione Dorastadum irruentes, vastaverunt atque hostiliter depraedati sunt. Imperator autem graviter ferens Aquis perveniens, disposita omni maritima custodia.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte II, (Darmstadt 1958), 11-287, speciaal 28.

geschreven door:
Prudentius van Troyes
Jaarboeken van Fulda, anno 835

tekst:
Nordmanni Dorestadum vastaverunt.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte III, (Darmstadt 1960), 19-177, speciaal 22.

Jaarboeken van het Mariakapittel in Utrecht, anno 835

tekst:
Dorest primum vastatus est.

Literatuur: Weiland, L. (ed.), 'Annales et notae S. Mariae Ultraiectenses', Monumenta Germaniae Historica Scriptores XV-2 (Hannover 1888), 1298-1304, speciaal 1300.

begin 12e eeuw uit een oudere bron overgenomen
Jaarboeken van Xanten, anno 835

tekst:
Interim autem iterum invaserunt pagani partes Frisiae, et interfecta est de paganis non minima multitudo. Et iterum predaverunt Dorestatum.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte II, (Darmstadt 1958), 340-371, speciaal 342.

waarschijnlijk geschreven
door Gerward
Jaarboeken van Sint-Bertijns, anno 836

tekst:
Eodem tempore Nordmanni Dorestadum et Frisiam rursum depopulati sunt.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte II, (Darmstadt 1958), 11-287, speciaal 30.

geschreven door:
Prudentius van Troyes
Jaarboeken van Sint-Bertijns, anno 837

tekst:
Ea tempestate Nordmanni inruptione solita Frisiam inruentes, in insula quae Walacra dicitur nostros imparatos aggressi, multos trucidaverunt, plures depraedati sunt. Et aliquamdiu inibi commorantes, censu prout libuit exacto, ad Dorestadum eadem furia pervenerunt; tributa similiter exegerunt. Quibus imperator auditis, praetermisso memorato itinere, ad Noviomagum castrum vicinum Dorestado properare non distulit. Cuius adventu Nordmanni audito, continuo recesserunt.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte II, (Darmstadt 1958), 11-287, speciaal 32.

geschreven door:
Prudentius van Troyes
Jaarboeken van Fulda, anno 837

tekst:
Normanni tributum exactantes in Walchram insulam venerunt ibique Eggihardum eiusdem loci comitem et Hemmingum Halpdani filium cum aliis multis xv. kal. iulii occiderunt et Dorestadum vastaverunt, acceptoque a Frisionibus tributo reversi sunt.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte III, (Darmstadt 1960), 19-177, speciaal 22.

Kroniek van
Sigebert van Gembloux,
anno 837

tekst:
Northmanni Gallias graviter infestant, Dorestatum vastant; Andoverpum oppidum et Witlant emporium situm iuxta ostium Mosae incendunt, á Fresonibus tributum accipiunt.

Literatuur: Pertz, G.H. (ed.), 'Chronica Sigeberti Gemblacensis', Monumenta Germaniae historica, Scriptores VI (Hannover 1844), 300-374, speciaal 339.

laat 11e - vroeg 12e eeuwse compilatie van vroegere bronnen
Divisio imperii 839

tekst:
Quarum altera regnum Italiae partemque Burgundiae, id est vallem Augustanam, comitatum Vallissiorum, comitatum Waldensem usque mare Rhodani, ac deinde orientalem atque aquilonalem Rhodani partem usque ad comitatum Lugdunensem, comitatum Scudingium, comitatum Wirascorum, comitatum Portisiorum; comitatum Suentisiorum, comitatum Calmontensium, ducatum Mosellicorum, comitatum Arduennensium, comitatum Condorusto, inde per cursum Mosae usque in mare, ducatum Ribuariorum, Wormazfelda, Sperohgouwi, ducatum Helisatiae, ducatum Alamanniae, Curiam, ducatum Austrasiorum cum Swalafelda et Nortgowi et Hessi, ducatum Toringubae cum marchis suis, regnum Saxoniae cum marchis suis, ducatum Fresiae usque Mosam, comitatum Hamarlant, comitatum Batavorum, comitatum Testrabenticum, Dorestado.
Alteram partem Burgundiae, id est comitatum Genavensem, comitatum Lugdunensem, comitatum Cavallonensem, comitatum Amaus, comitatum Hatoariorum, comitatum Lingonicum, comitatum Tullensium, et sic per decursum Mosae usque in mare, et inter Mosam et Sequanam, et inter Sequanam et Ligerim cum marcha Britannica, Aquitaniam et Wasconiam cum marchis ad se pertinentibus, Septimaniam cum marchis suis, et Provinciam habuit.

Literatuur: Boretius, A. & Krause, V. (eds.), Monumenta Germaniae historica, Legum II, Capitularia Regum Francorum II, (Hannover 1897), speciaal 58.

rijksverdeling
van Worms 839

geschreven door:
Prudentius van Troyes

Jaarboeken van Sint-Bertijns, anno 839

tekst:
Quarum altera regnum Italiae partemque Burgundiae, id est vallem Augustanam, comitatum Vallissiorum, comitatum Waldensem usque mare Rhodani, ac deinde orientalem atque aquilonalem Rhodani partem usque ad comitatum Lugdunensem, comitatum Scudingium, comitatum Wirascorum, comitatum Portisiorum; comitatum Suentisiorum, comitatum Calmontensium, ducatum Mosellicorum, comitatum Arduennensium cum Condorusto, inde per decursum Mosae usque in mare ducatum Ribuariorum, Wormazfelda, Speragouwi, ducatum Elisatiae, ducatum Alamanniae, Curiam, ducatum Austrasiorum cum Swalafelda et Nortgowi et Hessi, ducatum Toringiae cum marchis suis, regnum Saxoniae cum marchis suis, ducatum Fresiae usque Mosam, comitatum Hamarlant, comitatum Batavorum, comitatum Testrabenti cum Dorestado.
Altera partem Burgundiae, id est comitatum Genavensem, comitatum Lugdunensem, comitatum Cavallonensem, comitatum Amaus, comitatum Hatoariorum, comitatum Lingonicum, comitatum Tullensium, et sic per decursum Mosae usque in mare, et inter Mosam et Sequanam, et inter Sequanam et Ligerim cum marcha Britannica, Aquitaniam et Wasconiam cum marchis ad se pertinentibus, Septimaniam cum marchis suis et Provinciam habuit.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte II, (Darmstadt 1958), 11-287, speciaal 46.

rijksverdeling
van Worms 839

geschreven door:
Prudentius van Troyes

Het leven van Anskar
hoofdstuk 20
ca. 845

tekst:
Verum inter haec languore se praeoccupante, coepit infirmari. Et ita sollicita de obitu suo, memoratum ad se accersiri fecit presbiterum, et accepto de manu eius optato viatico, feliciter migravit ad Dominum Ipsa vero elemosinis semper intenta, quia in saeculi quoque rebus dives erat, filiae suae praedictae Catlae nomine iniunxerat, ut post suum ex hac luce discessum cuncta quae illius erant in pauperes dispensaret. 'Et quia hic minus pauperes inveniuntur, post obitum', inquit, 'meum, cum tibi primo oportunitas evenerit, venditis omnibus quae hic dispensata non fuerint, sume tecum argentum et vade ad Dorstadum. Ibi sunt ecclesiae plurimae et sacerdotes ac clerici, ibi indigentium multitudo. IIIó adveniens, quaere, qui rite doceant, fideles, quomodo ea dispenses, et pro animae meae remedio omnia in elemosinam distribue'. Post excessum itaque matris filia quae mater iusserat strenue adimplevit. Arreptoque itinere perveniens ad Dorstadum, religiosas ibi exquisivit feminas, quae cum ea loca sancta circuirent et, quid cuique dispensari deberet, eam instruerent. Cum ergo quadam die causa dispensandi loca sancta peragrarent, et medietas iam distributa esset, ipsa sociis suis dixit: 'Nunc iam lassae sumus; melius est, ut aliquid nobis de vino ematur, unde refocilari possimus, et sic demum coepta peragamus'. Datis igitur ad hoc 4 denariis, et viribus resumptis, quod coepere peregerunt. Quibus completis, ipsa ad hospitium suum rediens, saccum, in quo argentum fuerat, in quodam loco vacuum posuit, sed, largiente superno munere, denuo ipsum locum adiens, sicuti antea fuerat plenum invenit. Quae tanto obstupefacta miraculo, ascitis ad se, quae cum ea prius ierant, religiosis feminis, quid sibi contigerit, ostendit. Coram quibus quid inibi esset computans, tantundem pretii esse invenit, quantum illo advexerat, exceptis 4 denariis. Consilio itaque ab eis accepto, ivit ad sacerdotes, qui ibi probabiliores videbantur, et id ipsum eis innotuit. Qui gratiam Dei pro tanta eius bonitate laudantes, quod eius labori ac bonae intentioni Dominus retribuerit, intimabant.

Literatuur: Waitz, G. (ed.), Vita Anskarii auctore Rimberto Anhang: Vita Rimberti. Scriptores rerum Germanicarum in usum scholarum separatim editi 55 (Hannover 1884), speciaal 45.

geschreven door Rimbert, aartsbisschop van Hamburg-Bremen, kort na 865
Jaarboeken van Xanten, anno 846

tekst:
Consueto Norhtmanni Ostraciam et Westraciam vastaverunt et vicum Dorestatum cum aliis duabus villis incenderunt igni, vidente Lothario imperatore, cum esset in Noviomago castro, sed scelus ulcisci nequiverat. Illi autem ingenti preda hominum atque facultatum oneratis classibus reversi sunt in patriam.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte II, (Darmstadt 1958), 340-371, speciaal 346-348.

waarschijnlijk geschreven
door Gerward

mogelijk heeft dit bericht betrekking op 847

Jaarboeken van Sint-Bertijns, anno 847

tekst:
Alii quoque Danorum emporium quod Doraestadum dicitur et insulam Batavum occupant atque obtinent.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte II, (Darmstadt 1958), 11-287, speciaal 70.

geschreven door:
Prudentius van Troyes
Jaarboeken van Fulda, anno 847

tekst:
Nordmanni Dorestadum incendentes vastaverunt.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte III, (Darmstadt 1960), 19-177, speciaal 34.

anonieme auteur van de Oostfrankische koninklijke kanselarij
Jaarboeken van Xanten, anno 847

tekst:
De cetero Nordmanni Christianos hinc inde vastaverunt et contra Sigirum et Liutharium comites bellum fecerunt, et ultra vicum Dorestatum contra flumen Reni per miliaria novem remigaverunt usque ad vicum Meginhardi, et ibidem facta preda reversi sunt.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte II, (Darmstadt 1958), 340-371, speciaal 348.

waarschijnlijk geschreven
door Gerward

mogelijk heeft dit bericht betrekking op 847

Het leven van Anskar
hoofdstuk 24
ca. 850

tekst:
Quod ille benignissimo concessit affectu et in portu quodam regni sui ad hoc aptissimo et huic regioni proximo Sliaswich vocato, ubi ex omni parte conventus fiebat negotiatorum, ecclesiam illi fabricare permisit, tribuens locum in quo presbiter maneret; data pariter licentia, ut quicumque vellet in regno suo fieret christianus. Hac ergo domnus episcopus noster accepta licentia, statim quod diu desideraverat perfecit. Et constituto ibi presbitero, gratia Dei in eodem loco fructuosius crescere coepit. Multi namque ibi antea erant christiani, qui vel in Dorstado vel in Hammaburg baptizatim fuerant, quorum quidam primores ipsius vici habebantur, et gaudebant facultatem sibi datam christianitatem suam observandi. Quorum exemplo multi quoque alii et viri et feminae, relicta superstitiosa idolorum cultura, ad fidem Domini conversi baptizabantur. Factumque est gaudium magnum in ipso loco, ita ut etiam gentis huius homines absque ullo pavore, quod antea non licebat, et negotiatores tam hinc quam ex Dorstado locum ipsum libere expeterent, et hac occasione facultas totius boni inibi exuberaret.

Literatuur: Waitz, G. (ed.), Vita Anskarii auctore Rimberto Anhang: Vita Rimberti. Scriptores rerum Germanicarum in usum scholarum separatim editi 55 (Hannover 1884), speciaal 52-53.

geschreven door Rimbert, aartsbisschop van Hamburg-Bremen, kort na 865
Jaarboeken van Sint-Bertijns, anno 850

tekst:
Rorich, nepos Herioldi, qui nuper a Lothario defecerat, adsumptis Nordmannorum exercitibus, cum multitudine navium Fresiam et Batavum insulam aliaque vicina loca per Renum et Vahalem devastat. Quem Hlotharius cum comprimere nequiret, in fidem recepit eique Dorestadum et alios comitatus largitur.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte II, (Darmstadt 1958), 11-287, speciaal 76.

geschreven door:
Prudentius van Troyes
Jaarboeken van Fulda, anno 850

tekst:
Roric natione Nordmannus, qui temporibus Hludowici imperatoris cum fratre Herialdo vicum Dorestadum iure beneficii tenuit, post obitum imperatoris defuncto fratre apud Hlutharium, qui patri successit in regno, proditionis crimine falso, ut fama est, insimulatus tentus et in custodiam missus est. Unde fuga lapsus in fidem Hludowici regis orientalium Francorum veniens, cum per annos aliquot ibi moraretur et inter Saxones, qui confines Nordmannis sunt, mansitaret, collecta Danigenarum non modica manu coepit piraticam exercere et loca regni Hlutharii septentrionalis oceani litoribus contigua vastare. Venitque per ostia Rheni fluminis Dorestadum et occupavit eam atque possedit; et cum a Hluthario principe sine periculo suorum non posset expelli, cum consilio senatus legatis mediantibus in fidem receptus est ea condicione, ut tributis ceterisque negotiis ad regis aerarium pertinentibus fideliter inserviret et piraticis Danorum incursionibus obviando resisteret.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte III, (Darmstadt 1960), 19-177, speciaal 38.

anonieme auteur van de Oostfrankische koninklijke kanselarij
Jaarboeken van Xanten, anno 850

tekst:
Rorik Nordmannus, frater iam dicti Herioldi iunioris, qui prius a Lothario dehonestatus fugit, Dorestatum repetit, multa mala Christianis fraudulenter intulit.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte II, (Darmstadt 1958), 340-371, speciaal 350.

waarschijnlijk geschreven
door Gerward
Het leven van Anskar
hoofdstuk 27
852

tekst:
Deinde cum dies placiti advenisset, quod in praedicto vico Byrca habitum est, sicut ipsorum est consuetudo, praeconis voce rex, quae esset eorum legatio, intimari fecit populo. Quo illi audito, sicut erant antea errore confusi, diversa sentire et tumultuare coeperunt. Quibus ita perstrepentibus, consurgens unus, qui erat senior natu, in medio plebis, dixit: 'Audite me, rex et populi. De cultura istius dei pluribus nostrum bene iam est cognitum, quod in se sperantibus magnum possit praestare subsidium. Nam multi nostrum iam saepius et in marinis periculis et in variis necessitatibus hoc probaverunt. Quare ergo abicimus, quod necessarium nobis et utile scimus? Aliquando nempe quidam ex nobis Dorstadum adeuntes, huius religionis normam profuturam sibi sentientes, spontanea voluntate suscipiebant. ...'

Literatuur: Waitz, G. (ed.), Vita Anskarii auctore Rimberto Anhang: Vita Rimberti. Scriptores rerum Germanicarum in usum scholarum separatim editi 55 (Hannover 1884), speciaal 58.

geschreven door Rimbert, aartsbisschop van Hamburg-Bremen, kort na 865
Jaarboeken van Sint-Bertijns, anno 855

tekst:
Lotharius totam Fresiam filio suo Lothario donat, unde Roric et Godofridus patriam, id est Daniam, repedant spe potestatis regiae nanciscendae.
...
Roric et Godefridus, nequaquam arridentibus sibi successibus, Dorestado se continent et parte maxima Fresiae potiuntur.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte II, (Darmstadt 1958), 11-287, speciaal 88-90.

geschreven door:
Prudentius van Troyes
Jaarboeken van Sint-Bertijns, anno 857

tekst:
Alii Danorum emporium quod Dorstatum (Dorestadum) dicitur vi capiunt totamque Batavorum insulam et cetera loca contermina diripiunt.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte II, (Darmstadt 1958), 11-287, speciaal 94.

geschreven door:
Prudentius van Troyes
Jaarboeken van Fulda, anno 857

tekst:
Roric Nordmannus, qui praeerat Dorestado, cum consensu domini sui Hlutharii regis classem duxit in fines Danorum, et, consientiente Horico Danicorum rege, partem regni, quae est inter mare et Egidoram, cum sociis suis possedit.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte III, (Darmstadt 1960), 19-177, speciaal 50.

anonieme auteur van de Oostfrankische koninklijke kanselarij
Jaarboeken van Sint-Bertijns, anno 863

tekst:
Dani mense Ianuario per Rhenum versus Coloniam navigio ascendunt, et depopulato emporio quod Dorestatus dicitur, sed et villam non modicam, ad quam Frisii confugerant, occisis multis Frisiorum negotiatoribus, et capta non modica populi multitudine, usque ad quandam insulam secus castellum Novesium perveniunt.

Literatuur: Rau, R. (ed.), Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte II, (Darmstadt 1958), 11-287, speciaal 116.

geschreven door:
Hincmar van Reims
Oorkonde van Lodewijk de Duitser uit 873

tekst:
... eidem Strasburgensil ecclesiae concessisset, ut ubicunque per civitates vel vicos castella aut traiectusn [velo portus, excepto Quentowico, Dorestato atque Clusas, homines memoratae ecclesiae navigio aut terreno, id est cum carris et saumariis, negotiandi gratia irent et redirent, nullum teloneum quisquam rei publicae administrator ab eis exigeret. Pro firmitatis namque studio petiit idem Rataldus venerabilis episcopus, ut paternae auctoritati hanc nostram superadderemus auctoritatem.

Literatuur: Kehr, P. (ed.), Die Urkunden der deutschen Karolinger, Die Urkunden Ludwigs des Deutschen, Monumenta Germaniae Historica (Berlijn 1956), speciaal 207.

op 11 juni 873 in Aken bekrachtigd
Oorkonde van Zwentibold uit 896

tekst:
Quapropter noverit industria seu utilitas omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum, qualiter Odilbaldus Traiectensis ecclesie Ueteris venerabilis episcopus, que est constructa in honore sancti Martini confessoris et aliorum dei sanctorum, obtulit obtutibus nostris auctoritatem inmunitatis domni et parentis nostri Hludovvici piissimi augusti, in qua erat insertum, qualiter domnus et genitor suus Karolus bone memorie clementissimus imperator et avus suus Pippinus rex et antecessores eorum ad ipsam aecclesiam concessissent omnem decimam de mancipiis, terris et de teloneis vel de negotio et de omni re, undecumque ad partem regiam fisci teloneum accipere aut exigere videbatur, et ut homines eiusdem ecclesie sub mundburdio et tuitione ipsius aecclesie consisterent; nec non in ripis Dorestado, ut nec bannum nec fredum vel coniectum, quem ab ipsis giscot vocatum esse comperimus, contingere aut exactare presumeret; et quisquis ex negotiatoribus in eorum ripas intrare voluissent, nullam eis contentionem ex hoc fecissent nec mansiones eorum domibus sine permisssa eorum accipere auderent, nec eorum res dum vixerint auferre aut post mortem eorum contingere nec ullo modo eis in aliqua re calumpniam generare quis presumeret, qualiter presul ipsius ecclesie liberius eidem clero et populo sibi subiecto alimoniam ministrare et luminaria in ipsa sede concinnare atque gentiles, qui ad christianitatem convertuntur, alere et docere possit Hec rogavit celsitudinem nostram iam dictus episcopus, ut ob nostre mercedis augmentum illi concedissemus, ut ipsam legem, quam in Dorestadio antecessores nostri reges videlicet et augusti antecessoribus suis presulibus scilicet et episcopis ad iam nominatam sanctam Traiectensem ecclesiam concesserunt, in omnibus huic sanctae Traiectensi sedi ob amorem dei et reverentiam sancti Martini in Dauantre scilicet et Tiale universisque aliis locis in ipso episcopatu consistentibus concedissemus. Cuius peticioni libenti animo aurem accommodare placuit et per hanc nostram auctoritatem confirmare, ut, sicut in Dorestadio in terris sancti Martini residentibus vel cum navibus adripantibus aut ibi commanentibus nec teloneum aut coniectum seu mansionaticum aut fredus a ministerialibus nostris exigetur sic in Dauentra villa et Tiale omnibusque aliis locis in terris et possessionibus eiusdem Traiectensis aecclesie consistentibus vel commanentibus de cetero ab exactoribus nostris non expetentur, sed hec omnia ob mercedis nostre augmentum et aeternam remunerationem in ius et dominationem iam dicte Traiectensis aecclesie redeant, ut sanctus Martinus, in cuius veneratione ista contulimus, pro nobis dignetur intercedere, ut veniam peccatorum nostrorum a domino mereamur habere. Et quicumque hanc donationem nostram infringere aut immutare per malivolentiam temptaverit, in iram omnipotentis dei et sancti Martini se incurrere sciat.

Literatuur: Schieffer, Th. (ed.), Die Urkunden der deutschen Karolinger, Die Urkunden Zwentibolds, Monumenta Germaniae Historica (Berlijn 1960), no. 9.
Muller Fz., S. & Bouman, A.C., (eds.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 I (Utrecht 1920), no. 88.

op 24 juni 896 in Nijmegen bekrachtigd
Oorkonde van Lodewijk het Kind uit 904
(onecht)

tekst:
Notum igitur esse volumus omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Baldramus Strazburgensis ecclesie episcopus adiens clementiam nostram obtulit obtutibus nostris quam plurimas preceptionum auctoritates imperatorum etiam ac regum pia comcessione suae ecclesiae collatas, in quibus continabatur quod iidem antecessores nostri pro emolumento animarum suarum eidem Strazburgensi ecclesiae concessissent, ut ubicunque per civitates et viros, castella aut trajectus vel portus, excepto Quentouuico, Dorestato atque Clusas, homines memoratae ecclesiae navigio aut terreno, id est cum carris et saumariis, negotiandi gratia irent et redirent, nullum teloneum quisquam reipublicae administrator ab eis exigeret.

Literatuur: Muller Fz., S. & Bouman, A.C., (eds.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 I (Utrecht 1920), no. 92.

op 15 mei 904 in Straatsburg bekrachtigd
Goederenregister van de Utrechtse kerk

tekst:
Commemoratio de rebus sancti Martini Traiectensis ecclesie, que iam olim ibique a fidelibus tradite sunt.

In Dorstado ecclesia que vocatur Vpchirica, cum omnibus apendiciis, terris, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, piscationibus. Omnia hec cum insula que iacet iuxta ecclesiam sancti Martini circumquaque inter Renum et Loccham, et insulam quoque iuxta Buosinhem que propior ville Risuuic. Hec omnia sancti Martini. De vico etiam supra nominato decima pars sancti Martini in omnibus rebus; et inter Holanuuehg et Fengrimahuson Ham sive quod vulgo dicitur Rec, terra illa sancti Martini. In villa Risuuic aecclesie cum terris ad eandem pertinentibus, et tres mansa alia. In Lote ecclesias tres cum terris ad easdem pertinentibus, et vii alia mansia excepta regali decima; et in Hasehem tertia pars tocius ville, et super mansum I quam Hagabard dedit.

Literatuur: Muller Fz., S. & Bouman, A.C., (eds.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 I (Utrecht 1920), no. 49.

in het begin van de 10de eeuw opgesteld met behulp van gegevens uit de 8ste en eerste helft van de 9de eeuw

afschrift van het goederenregister in het liber donationum van de Utrechtse kerk

Oorkonde van Hendrik I uit 920-931

tekst:
Quocirca noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria, qualiter Baldricus Traiectensis ecclesie Ueteris episcopus quae est constructa in honore sancti Martini et aliorum sanctorum, obtulit obtutibus nostris quasdam auctoritates constitutionis regum antiquorum, Pippini videlicet et Karoli bone memorie imperatoris augusti nec non Hludouuici piissimi cesaris eiusque equivoci, Zuentibolchi quoque et Chuonradi, in quibus continebatur quod illi ad ipsam aecclesiam concessissent omnem decimam de mancipiis terris et de theloneis vel de negotio et de omni re, undecumque ad partem regiam ius fisci censum accipere aut exigere videbatur, et ut homines eiusdem ecclesie sub mundeburdo et tuitione ipsius ecclesie consisterent nec non in ripis, in Dorestato, Daventre, Tiele universisque aliis locis in ipso episcopatu consistentibus, ut nec bannum nec fredum aut coniectum quod ab ipsis giscot vocatur contingere aut exactare quis presumeret; precipientesque firmiter iusserunt ut nullus iudex publicus neque quislibet ex iudiciaria potestate aut procuratores rei publice in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet pagis velc territoriis infra dicionem regni illorum iuste et rationabiliter memorata tenet vel possidet ecclesia vel ea que deinceps iure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas aut freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas vel fideiussores tollendos aut homines ipsius ecclesie tam ingenuos quam et servos iniuste distringendos neque ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas suis futurisque temporibus ingredi audeat vel ea que supra memorata sunt penitus exigere presumat et quicquid de prefatis rebus ecclesie ius fisci exigere poterat, integrum eidem concesserunt ecclesie, scilicet ut perpetuo tempore ei ad peragendum dei servicium augmentum et supplementum fiat. Ob firmitatem tamen rei, ut ista verius credantur firmiusque recolantur, postulavit nos predictus episcopus ut predecessorum nostrorum regum morem sequentes huiuscemodi nostre auctoritatis preceptum ob amorem dei et reverentiam sancti Martini circa ipsam ecclesiam fieri censeremus Cuius peticioni libenti animo aurem accommodantes precipimus firmiterque iubemus, ut ab hac die ac deinceps, sicut in ceteris immunitatibus antecessores nostri, reges etiam vel imperatores, ecclesiis dei concesserunt, ita et nos in omnibus rebus immunitatis sepedicte ecclesie concedimus ac iure perpetuo delegamus.

Literatuur: Sickel, Th. (ed.), Die Urkunden der deutschen Könige und Kaiser I, Die Urkunden Konrad I. Heinrich I. und Otto I, Monumenta Germaniae Historica (Berlijn 1956), no. 27, p. 63.
Muller Fz., S. & Bouman, A.C., (eds.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 I (Utrecht 1920), no. 97.

ongedateerd afschrift
Oorkonde van Otto I uit 938

tekst:
Quocirca noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria, qualiter Baldricus Traiectensis ecclesie Veteris episcopus que est constructa in honore sancti Martini et aliorum sanctorum, obtulit obtutibus nostris quasdam auctoritates constitutionis regum antiquorum, Pippini videlicet et Karoli bone memorie augusti nec non Lothowici piissimi cesaris eiusque equivoci, Zuentibolchi quoque et Conradi, in quibus continebatur quod ipsi ad prefatam ecclesiam concessissent omnem decimam de mancipiis terris et theloneis vel de negocio et de omni re, undecumque ad partem regiam ius fisci censum accipere aut exigere videbatur, et ut homines eiusdem ecclesie sub mundiburdio et tuitione eiusdem ecclesie consisterent nec non et in ripis, Dorstadii, Daventre, Tiele universisque aliis locis in ipso episcopatu consistentibus, nec bannum nec fredum nec coniectum quod ab ipsis giscot vocatur contingere aut exigere quis presumeret; precipientesque firmiter iusserunt ut nullus iudex publicus neque quislibet ex iudiciaria potestate aut procuratores rei publice in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem regni eorum iuste et rationabiliter memorata tenet vel possidet ecclesia vel ea que deinceps iure ipsius sancti loci divina pietas voluerit augeri, ad causas audiendas aut freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius ecclesie tam ingenuos quam et servos iniuste distringendos neque ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas suis futurisque temporibus ingredi audeat vel ea que supra memorata sunt penitus presumat exigere et quicquid de prefatis rebus ius fisci exigere poterat, integrum eidem concesserunt ecclesie, scilicet ut perpetuo tempore ei ad peragendum dei servitium augmentum et supplementum fiat. Ob firmitatem tamen rei, ut ista verius credantur firmiusque recolantur, postulavit nos predictus episcopus ut predecessorum nostrorum regum nec non et beate memorie patris nostri qui hoc idem ei concessit, morem sequentes huiuscemodi nostre auctoritatis preceptum ob amorem dei et reverentiam sancti Martini circa ipsam ecclesiam fieri censeremus. Cuius petitionibus libenti animo aurem accomodantes precipimus firmiterque iubemus, ut ab hac die et deinceps, sicut in ceteris immunitatibus antecessores nostri, reges etiam vel imperatores, ecclesiis dei concesserunt, ita et nos in omnibus rebus immunitatis sepedicte ecclesie concedimus ac iure perpetuo delegamus.

Literatuur: Sickel, Th. (ed.), Die Urkunden der deutschen Könige und Kaiser I, Die Urkunden Konrad I. Heinrich I. und Otto I, Monumenta Germaniae Historica (Berlijn 1956), no. 19, p. 106.
Muller Fz., S. & Bouman, A.C., (eds.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 I (Utrecht 1920), no. 103.

op 2 januari 938 in Dahlum bekrachtigd
Oorkonde van Otto I uit 948

tekst:
Ecclesiasticis profectibus cunctos opere precium est religiosorumque fideles precibus obtemperare virorum. Prohinc venerabilis sanctae Traiectensis ecclesie Baldrici presulis rogatui annuentes omnia a decessoribus nostris regibus eidem collata ecclesie seu etiam a ceteris quibuslibet fidelibus, videlicet decimam partem omnium regalium prediorum et theloneorum et monetarum que intra sui episcopatus terminos exiguntur, insuper et tributorum que huslatha et cogsculd dicuntur, res etiam in villa quondam Dorsteti, nunc autem Wik nominata et in ceteris omnibus locis a predicta villa usque ad mare et in insulis ceterisque mari contiguis provinciis ab imperatoribus vel regibus tradita prescripte Traiectensi ecclesie hoc immunitatis nostre precepto firmamus, precipientes ut nullus habeat potestatem aliquid horum auferendi, sed perpetua firmitate inconvulsa permaneant.

Literatuur: Sickel, Th. (ed.), Die Urkunden der deutschen Könige und Kaiser I, Die Urkunden Konrad I. Heinrich I. und Otto I, Monumenta Germaniae Historica (Berlijn 1956), no. 98, p. 181.
Muller Fz., S. & Bouman, A.C., (eds.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 I (Utrecht 1920), no. 111.

op 1 april 948 in Quedlinburg bekrachtigd
Oorkonde van Otto I uit 953

tekst:
Notum igitur esse volumus omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Uto Strazburgensis ecclesiae episcopus adiens clementiam nostram obtulit obtutibus nostris quam plurimas praeceptionum auctoritates imperatorum etiam ac regum pia concessione suae ecclesiae collatas in quibus continebatur, quod iidem antecessores nostri pro emolumento animarum suarum eidem Strazburgensi ecclesiae concessissent, ut ubicunque per civitates et vicos vel portus, excepto Quentowico, Dorestato atque Clusas, homines memoratae ecclesiae navigio aut terreno, id est cum carris et saumariis, negotiandi gratia irent et redirent, nullum teloneum quisquam rei publicae administrator ab eis exigeret.

Literatuur: Sickel, Th. (ed.), Die Urkunden der deutschen Könige und Kaiser I, Die Urkunden Konrad I. Heinrich I. und Otto I, Monumenta Germaniae Historica (Berlijn 1956), no. 162, p. 243.

op 13 februari 953 in Erstein bekrachtigd
Oorkonde van Otto II uit 974

tekst:
Notum igitur esse volumus omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Erchanbaldus Argentinensis ecclesiae episcopus adiens culminis nostri serenitatem obtulit obtutibus nostris quam plurimas praeceptionum auctoritates imperatorum etiam ac regum pia concessione suae ecclesiae collatas in quibus continebatur, quod idem antecessores nostri pro emolumento animarum suarum statuque regnorum eidem Argentinensi ecclesiae concessissent, ut ubicunque per civitates et vicos vel castella aut traiectus aut portus, excepto Quentouico, Dorestato atque Clusas, homines memoratae ecclesiae navigio aut terreno, id est cum carris et saumariis, negotiandi gratia irent et redirent, nullum telonium quisquam rei publicae administrator ab eis exigeret.

Literatuur: Sickel, Th. (ed.), Die Urkunden der deutschen Könige und Kaiser I, Die Urkunden Otto des II, Monumenta Germaniae Historica (Berlijn 1956), no. 73, p. 90.
Muller Fz., S. & Bouman, A.C., (eds.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 I (Utrecht 1920), no. 131.

op 10 april 974 in Quedlinburg bekrachtigd
Oorkonde van Otto III uit 984

tekst:
Notum igitur esse volumus omnibus fidelibus nostris presentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Erchanbaldus Argentinensis ecclesiae episcopus adiens culminis nostri serenitatem obtulit obtutibus nostris quam plurimas praeceptionum auctoritates inperatorum etiam ac regum pia concessione suae ecclesiae collatas in quibus continebatur, quod idem antecessores nostri pro emolumento animarum suarum statuque regnorum Strazburgensi ecclesiae concessissent, ut ubicunque per civitates et vicos vel castella aut traiectus aut portus, excepto Quentovico, Dorestato atque Clusas, homines memoratae ecclesiae navigio aut terreno, id est cum carris et saumariis, negotiandi gratia irent et redirent, nullum theloneum quisquam rei publicae administrator ab eis exigeret.

Literatuur: Sickel, Th. (ed.), Die Urkunden der deutschen Könige und Kaiser I, Die Urkunden Otto II und III. Monumenta Germaniae Historica (Hannover 1888), no. 5, p.399.

op 10 november 984 in Mainz bekrachtigd
Het leven van bisschop Frederik van Utrecht

tekst:
Eodem igitur anno propheticus sermo beati praesulis coepit impleri; nam Northmanni, id est aquilonares viri, in unum quasi harena maris congregati, mare transierunt et villae nomine Dorested quondam magnae, quae nunc Wiick vocatur, in qua etiam, ut ferunt, in Dei sanctorumque suorum honore quinquaginta quinque fuerant constructae ecclesiae, applicuerunt, et vastantes et comburentes, ad nichilum redegerunt et cum spoliis multis populum captivum duxerunt. Deinde per totam navigaverunt terram, et sanctam affligentes et deprimentes ecclesiam, [in sua redierunt; sed] post non multos annos redierunt et urbem armis capientes Traiectensem, alicui non pepercerunt nec reliquerunt mingentem ad parietem.

Literatuur: Holder-Egger, O. (ed.), 'Passio Friderici Episcopi Traiectensis auctore Odberto', Monumenta Germaniae Historica Scriptores XV-1, Hannover, 1887, 342-356, speciaal 354.

geschreven door Odbert, op zijn vroegst in de 11de eeuw
(heeft betrekking op 838)
Oorkonde van Hendrik IV uit 1057

tekst:
Quocirca omnium fidelium nostrorum presentium scilicet ac futurorum noverit industria, qualiter Willelmus Traiectensis ecclesie. venerabilis episcopus, que est constructa in honorem sancti Martini et aliorum sanctorum, obtulit obtutibus nostris quasdam auctoritates constitutionis regum antiquorum, Pippini videlicet et Karoli bone, memorie imperatoris augusti nec non Lodowici piissimi cesaris eiusque equivoci, Zuentiboldi quoque et Conradi, Ottonis quoque et Heinrici imperatorum, in quibus continebatur, quod ipsi ad prefatam ecclesiam sancti Martini concessissent omnem decimam de mancipiis terris theloneis et de negocio vel de omni re, undecumque ad partem regiam censum ius fisci exigere videbatur, et ut homines eiusdem ecclesie sub mundiburdio et tuitione ipsius ecclesie consisterent nec non et in ripis, Dorestatii, Dauentrie, Tiele universisque aliis locis in ipso episcopatu consistentibus, ut nec bannum nec fredum aut coniectum, quod ab ipsis giscot vocatur, contingere aut exactare presumeret. Precipientes quoque firmiter iusserunt, ut nullus iudex publicus neque quislibet ex iudiciaria potestate aut procuratores rei publice in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem regni illorum iuste et rationabiliter memorata tenet vel possidet ecclesia, vel ea, que deinceps iure ipsius sancti loci divina pietas voluerit augeri, ad causas audiendas aut freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius ecclesie, tam ingenuos quam et servos iniuste distringendos neque ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas suis futurisque temporibus ingredi audeat vel ea que supra memorata sunt penitus exigere presumat, et quicquid de prefatis rebus ius fisci exigere potest, integrum eidem ecclesie; concesserunt, scilicet utperpetuo tempore ei ad peragendum dei servicium augmentum et sublementum fiat. Ob firmitatem tamen rei, ut ista verius credantur, firmius recolantur, postulavitu nos predictus episcopus, ut prenominatorum regum morem exequentes huiuscemodi nostre auctoritatis preceptum ob amorem dei et reverentiam sancti Martini circa ipsam ecclesiam fieri censeremus.

Literatuur: Muller Fz., S. & Bouman, A.C., (eds.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 I (Utrecht 1920), no. 218.

op 23 april 1057 in Kaiserswerth bekrachtigd

De onderstaande bronnen hebben geen betrekking op Dorestad.
Het betreft enige van de vroegste bronnen van Wijk als directe opvolger van Dorestad.

Oorkonde van aartsbisschop Heribert van Keulen uit 1019

tekst:
Porro ex donatione eiusdem imperatoris [Otto III] possedi tres alias curtes Wich et Werchinge et Odinghe quas eodem regio jure illuc etiam tradidi.
Tres quoque alias curtes, quas dedit mihi comes Baldricus, Rinwich, Vellepe et Eltingen, similiter illuc dedi.

Literatuur: Muller Fz., S. & Bouman, A.C., (eds.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 I (Utrecht 1920), no. 172.

overdracht van goederen aan de abdij van Deutz, op 3 mei 1019 bekrachtigd
Heiligenleven van Meinwerk van Paderborn, rond 1165 geschreven

tekst:
Denique villam in Reinwic cum attinentiis eius itemque ecclesiam et villam in Wic cum ipsius appenditiis beato Heriberto Coloniensi archiepiscopo ad monasterium, quod in Tuiciensi castro in honore sancte Marie perpetue virginis construxit, vendidit et manutergium altaris preciosum serico contextum ei tradidit et principali ecclesie beati Petri apostoli emporium in Resse cum sibi adiacentiis, ut ibi sepeliretur, dedit.

Literatuur: Tenckhoff, F. (ed.), Vita Meinwerci Episcopi Patherbrunnensis, MGH SS in usum scolarum (59) (Hannover 1921), 71.

bisschop Heribert van Keulen kocht in 1016 ten behoeve van de abdij van Deutz de villa Wijk
bezittingen van de abdij van Deutz

tekst:
Idem imperator predium Windense in episcopatu Moguntino et in comitatu palatini comitis situm, ad cuius advocatiam idem predium spectat, huic aecclesiae contulit. Similiter quoque predium Wich in episcopatu Traiectensi et in pago Opgoi situm cum omnibus suis pertinentiis ecclesiae concessit.

Literatuur: Lamcomblet, T.J. (ed.), 'Die Benedictiner-Abtei zu Deutz', Archiv für die Geschichte des Niederrheins 5 (Düsseldorf 1866), 251-497, speciaal 267.

Holder Egger, O. (ed.), 'Thioderici Aeditui Tuitiensis Opuscula', Monumenta Germaniae Historica Scriptores XIV, 560-577, speciaal 562.

aantekeningen over de abdij van Deutz,
opgesteld rond 1160
bepalingen van de abdij van Deutz

tekst:
De Vuich ad cruces uillicus soluit sturionem unum. aut pro eo unum talentum monete traiectensis. In festo sancti Martini de censu illorum de Vuich. tria talenta. et XX maldra fabe. Similiter in festo sancti Lamberti de domibus et de animalibus suis. III talenta uillico soluere debent. Nemo ibi iure fori placitare uel iudicare debet. preter abbatem tuiciensem et eius uillicum. Coloniensis archiepiscopus noster ibi est aduocatus. preter cum nullus. Quotiens abbas illuc uenit. ad peticionem eius aut X. libras. aut C. maldra auene ciues de Vich illi dare consuevunt. Uiginti libras pro mutacione uillicationis abbati aliquando uidimus dari.

Literatuur: Lamcomblet, T.J. (ed.), 'Die Benedictiner-Abtei zu Deutz', Archiv für die Geschichte des Niederrheins 5 (Düsseldorf 1866), 251-497, speciaal 276.

aantekeningen over de abdij van Deutz,
opgesteld rond 1160
uitspraak in een geschil tussen de proost en het kapittel van Oudmunster

tekst:
Omnes redditus decimarum in IIII ecclesiis, vidilicet in Woldrekem, Threle, Wic, et Floten, quos hactenus earundem ecclesiarum persone ...

Literatuur: Heeringa, K., (ed.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 II ('s Gravenhage 1940), no. 716.

oorkonde opgemaakt
in Utrecht op 1 febr. 1224
overdracht Wijkse goederen
van de abdij van Deutz aan graaf Otto II van Gelre

tekst:
... vendidimus nobili viro domino Ottoni, comiti Gelrensi, bona nostra sive allodia nostra in Elthingen, in Velpe, in Rinwic et in Wic cum omnibus suis pertinentiis scilicet vassallis, ministerialibus, hominibus, censualibus et servis, cum pratis etiam et pascuis, silvis et piscariis, viis et semitis, et aliis iuribus quibuscumque eisdem bonis attinentibus ...

Literatuur: Ketner, F., (ed.), Oorkondenboek van het Sticht Utrecht tot 1301 III ('s Gravenhage 1949), no. 716.

oorkonde opgemaakt
in 1256

Begin van de pagina

Startpagina